- LIGEA
- LIGEAΛιγεῖα Gr. nympha, Nerei et Doridis filia, a cantûs suavitate dicta. Virg. Georg. l. 4. Et quidem una ex tribus Sirenibus, quae postquam in mare se praecipitavêre, earum Defunctarum corpora variis litoribus ac locis illata sunt; et Parthenopes quidem corpus in ea loca eiectum est, ubi postea Neapolis condita: Leucosiae, ad eam Ins. quae inde nomen accepit; Ligea ad Terinam urben, ubi et sepulta est Lycophr.Αίγειᾳ δ᾿ ἐιςτ Τέραναν ἐκναυςθλώσεταιΚλύδωνα χελλύςςουσα, τὴν δὲ ναυβάταιΚρόκαισι ταρχύσουσιν εν παρακτίαις,Ω᾿κινάρου δίναισι ἀγχετέρμονα.Quam Italiae urbem, ins. esse scribit Steph. non minori errore, quam Solin. Ligeam ins. appellatam, abiecto ibi corpore Sirenis, refert. Non enim hoc Ins. ullius, sed Sirenis nomen fuit. Salmas. ad cum p. 62.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.